HANNONIA vulgo Le HAINAULT Gallis

HANNONIA vulgo Le HAINAULT Gallis
HANNONIA, vulgo Le HAINAULT Gallis
HANNONIA Hispanis et Italis, HENNEGAW Germanis provincia est ampla Belgit, quam Scaldis fluv. alluit ex parte, et Henius amnis, unde regioni nomen bifariam secat. Pannonia quibusdam primitus dicta videtur, a Panc ibi culto. Postea Saltus Carbonarius, exin Picardia ins. tandem Hannonia. Longitudo eius 20. leuc. latitudo 16. circiter censetur. Olim sub Nerviis seu Tornacensibus erat, postea sub propriis Comitibus, ad quos Comitatus quoque Hollandiae pervenit, Ioh. Comite sine liberis Mortuo, cirea A. C. 1299. Ortsi dein in Hollandia turbis, et ferventibus Asellatâ ac Hamatâ factionibus, Margaretha tandem filio Vilhelmo cedere, et Hannoniâ contenta esse coacta est, circa A. C. 1351. Comes hannoniae postea, tempore horrendi illius in Ecclesia schismatis, cum Paparum alter Romae, Avenione alter resideret, neutrum agnovit, ad imitationem Regis Aragoniae, Ducis Britanniae, et Reip. leodiensis. Tandem Comitum stirpe exstinctâ, ad Austriacos Comitatus matrimonii iure devenit: vastatus ab Henrico II. Gall. Rege circa A. C. 1552. Aer ibi temperatus, solum fertile, et celebribus quibusdam fluminibus irriguum; marmoris insuper, ferri et plumbi ferax: Urbes fertur continere moenibus cinctas 24. vicos 950. exceptis castellis quorum non exiguus numerus. Ibidem unus Principatus, octo Comitatus minores, duodecim Pariatus, viginti duae Baroniae, viginti sex Abbatiae, cum Marescallo, Senescallo, Magno Venatore, Cubiculario, aliisque Principis Officiariis, quae dignitates hereditariae sunt, esse dicuntur. Terminatur ab Or. partim Comitatu Namurcensi, partim Brabantiâ, a Sept. Flandriâ, ab Occ. partim Flandriâ, partim Artesiâ, a Mer. autem Picardiâ; subestqueve ex parte Regi
Franciae, et ex parte Regi Hispaniae. Eius primaria est Montes, quam Valentianae sequuntur, quae ambae in medio fere provinciae sitae sunt. Inter reliquas urbem Bavacum Bavois, quae antiquis Caesarum temporibus maxime floruit, notabilis viarum egressus memoratu dignam efficit. Vide Via Brunehildis, et plura de Hannonia apud Marth. Voss. Ann. Hollandiae, Guiceiardin. descr. Belgii, etc. Item in voce Hainoum.
Urbes Hannoniae praecipuae.
Anguianum, Anguien, sub dominio Hispanorum. Athum, Ath, sub dominio Francorum. Avenna, Avesnes, Francorum. Binchium, Binche, Francorum. Bochanium, Bouchain, Francoru. Condatum, Conde, Francorum. Landrecium, Landrecies, Francorum. Mariaeburgum, Mariembourg, Francorum. Malobodium, Maubeuge, Hispanorum. Montes, Mons, Hispanorum. Philippovilla, Philippeville, Francorum. Quercetum, le Quesnoy, Francorum. Valentianae, Valenciennes, Hispanorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”